

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 16: Versus 20
Quia plorabitis.Me occiso, de quo inimici gaudebunt. Similiter plorant omnes boni in aerumnis hujus saeculi; sed mundi amatores gaudent. Boni autem comparantur parienti quae genuit in partu; sed laetatur de fructu, et plus gaudet de adventu futurae prolis quam tristis est de praesenti dolore.